monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXIX. > 14 > sectio 110 > 2 > 4 > sectio 57 > sectio 93 > sectio 64 > sectio 51 > csg7.33 > sectio 85 > 2 > 1 > sectio 65 > sectio 21 > sectio 20 > sectio 16 > CAPUT V. > sectio 21 > 72 > bnf16236.226 > sectio 55 > sectio 32 > 55 > sectio 23 > sectio 160 > 48 > sectio 47 > 16 > sectio 53 > sectio 20 > CAPUT XXI. > sectio 66 > cpl894.143 > 6 > sectio 54 > 60 > sectio 22 > bnf7296.12 > sectio 32 > sectio 10 > sectio 122 > sectio 72 > 14 > 11 > sectio 35 > sectio 69 > 5 > sectio 25 > sectio 60 > sectio 157 > 214 > sectio 7 > sectio 108 > sectio 14 > sectio 44 > sectio 12 > 23 > sectio 9 > 34 > sectio 73 > sectio 50 > bnf7296.71 > sectio 123 > 94 > 31 > sectio 11 > sectio 61 > 3 > CAPUT XXXIII. > sectio 21 > 4
Cassianus, Collationes, 3, 23, III. Quod sit vere bonum quod Apostolus se perficere non posse testatur. <<<     >>> V. Neminem summo illi bono intentum esse iugiter posse.

CAPUT IV. Bonitatem humanam atque iustitiam non esse bonam, si divinae bonitati ac iustitiae conferatur. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quod si etiam manifestioribus adhuc testimoniis huius sententiae rationem voluerimus astruere, nonne cum multa pronuntiari bona in Evangelio legerimus, et arborem bonam, et thesaurum bonum, et bonum hominem et bonum servum, quia non potest, inquit, arbor bona malos fructus facere, et bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona; et, Euge, serve bone et fidelis; et utique hos omnes secundum se bonos esse non dubium sit: si respiciamus ad bonitatem Dei, nullus eorum pronuntiabitur bonus, dicente Domino, Nemo bonus nisi solus Deus. Cuius intuitu etiam ipsi apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis, mali esse dicuntur, Domino ita ad eos loquente: Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bonum spiritum petentibus se! Denique sicut bonitas nostra supernae bonitatis intuitu in malitiam vertitur, ita etiam iustitia nostra divinae, collata iustitiae panno menstruatae similis deputatur, dicente Isaia propheta: Sicut pannus menstruatae, universae iustitiae nostrae (Isaiae LXIV). Et ut aliquid adhuc evidentius inferamus, legis quoque ipsius praecepta vitalia, quae dicitur ordinata per angelos in manu mediatoris, et de qua idem Apostolus, Itaque lex, inquit, sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum, si perfectioni evangelicae conferantur, minime bona divino pronuntiantur oraculo, ait enim: Et dedi eis praecepta non bona, et iustitias in quibus non vivent in eis. Apostolus quoque ita novi lumine Testamenti gloriam legis affirmat obtundi, ut eam evangelici comparatione fulgoris nec glorificatam esse pronuntiet, dicens: Nam nec gloriosum est id quod glorificatum est, propter excellentem gloriam. Quam comparationem etiam in parte contraria, id est, in peccatorum meritis compensandis Scriptura conservat, ut eos qui multo minus impii sunt, peiorum collatione iustificet, dicens: Iustificata est Sodoma ex te. Et iterum: Quid enim peccavit soror tua Sodoma?
2 Et iustificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione praevaricatricis Iudae. Ita igitur et universarum merita virtutum, quae superius comprehendi, cum per se bona atque pretiosa sint, tamen theoricae claritatis comparatione fuscantur. Multos etenim sanctos quamvis bonorum operum, terrenis tamen studiis occupatos, a contemplatione summi illius boni retrahunt ac retardant.